Артиллерия Витрувия

§ 1. Текст и перевод Витрувия, x. 10, 11, и 12

 

De Scorpionum Rationibus

 

(X. 10. 1) Nunc vero quae ad praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam. omnes proportiones eorum organorum ratiocinantur ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet. eiusque nonae partis sit foraminum in capitulis magnitude, per quae tenduntur nervi torti qui bracchia continent.

(2) Ipsum tamen debent eorum foraminum <magnitudine> capituli deformari altitudo et latitude, tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli peritretique vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius S. parastaticae dextra et sinistra praeter cardines altae foraminum quattuor, crassae foraminis quinum; cardinis foraminis dimidii; a parastata ad foramen spatium foraminis 9, a foramine ad medianam parastatam item foraminis 9. latitude parastados mediae unius foraminis et eius S÷, crassitudo foraminis unius. (3) intervallum, ubi sagitta collocatur in media parastade, foraminis partis quartae. anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus laminis ferreis et stilis aereis aut clavis configantur.

Canaliculi, qui graece συριγξ dicitur, longitudo foraminum XVIIII; regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur, <longitudo> foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo.

Et affiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. crassitudo bucculae, quae affigitur et vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum, securiclatis cardinibus fixa, foraminis I; altitudo foraminis S. suculae longitudo foraminum ::, crassitudo foraminis :·:.

Страница 1 из 28 | Следующая страница